Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 2:18-31 Vulgata Latina (VULG)

18.  Et quidem super servos meos, et super ancillas meas,in diebus illis effundam de Spiritu meo,et prophetabunt :

19.  et dabo prodigia in cælo sursum,et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :

20.  sol convertetur in tenebras,et luna in sanguinem,antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

21.  Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

22.  Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :

23.  hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :

24.  quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

25.  David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper :quoniam a dextris est mihi, ne commovear :

26.  propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,insuper et caro mea requiescet in spe :

27.  quoniam non derelinques animam meam in inferno,nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

28.  Notas mihi fecisti vias vitæ :et replebis me jucunditate cum facie tua.

29.  Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.

30.  Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :

31.  providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.

Read complete chapter Actus 2