Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 2:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :

2.  et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.

3.  Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :

4.  et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.

5.  Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.

6.  Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.

7.  Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ?

8.  et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?

9.  Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,

10.  Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,

11.  Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

12.  Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?

13.  Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.

14.  Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.

15.  Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :

Read complete chapter Actus 2