Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 19:28-37 Vulgata Latina (VULG)

28.  His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum.

29.  Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.

30.  Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.

31.  Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum :

32.  alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent.

33.  De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.

34.  Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum.

35.  Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis ?

36.  Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.

37.  Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.

Read complete chapter Actus 19