Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 19:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos :

2.  dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.

3.  Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate.

4.  Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.

5.  His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.

6.  Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.

Read complete chapter Actus 19