Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 16:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.

6.  Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.

7.  Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.

8.  Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :

9.  et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.

10.  Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.

11.  Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :

12.  et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.

Read complete chapter Actus 16