Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 16:18-29 Vulgata Latina (VULG)

18.  Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.

19.  Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :

20.  et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi :

21.  et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.

22.  Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.

23.  Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.

24.  Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.

25.  Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.

26.  Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.

27.  Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.

28.  Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.

29.  Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :

Read complete chapter Actus 16