Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 15:4-11 Vulgata Latina (VULG)

4.  Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.

5.  Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.

6.  Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.

7.  Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.

8.  Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,

9.  et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

10.  Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?

11.  sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

Read complete chapter Actus 15