Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 15:16-34 Vulgata Latina (VULG)

16.  Post hæc revertar,et reædificabo tabernaculum David quod decidit :et diruta ejus reædificabo,et erigam illud :

17.  ut requirant ceteri hominum Dominum,et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,dicit Dominus faciens hæc.

18.  Notum a sæculo est Domino opus suum.

19.  Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,

20.  sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.

21.  Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.

22.  Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :

23.  scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.

24.  Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,

25.  placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,

26.  hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.

27.  Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.

28.  Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :

29.  ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.

30.  Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.

31.  Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.

32.  Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.

33.  Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.

34.  Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.

Read complete chapter Actus 15