12. Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13. Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
14. Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15. Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :
16. Post hæc revertar,et reædificabo tabernaculum David quod decidit :et diruta ejus reædificabo,et erigam illud :
17. ut requirant ceteri hominum Dominum,et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,dicit Dominus faciens hæc.
18. Notum a sæculo est Domino opus suum.
19. Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,