Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 15:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?

11.  sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.

12.  Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.

13.  Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.

14.  Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

15.  Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :

16.  Post hæc revertar,et reædificabo tabernaculum David quod decidit :et diruta ejus reædificabo,et erigam illud :

17.  ut requirant ceteri hominum Dominum,et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,dicit Dominus faciens hæc.

Read complete chapter Actus 15