Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 13:6-26 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,

7.  qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.

8.  Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.

9.  Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,

10.  dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.

11.  Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ : et circuiens quærebat qui ei manum daret.

12.  Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.

13.  Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.

14.  Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.

15.  Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.

16.  Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite :

17.  Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,

18.  et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.

19.  Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,

20.  quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.

21.  Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :

22.  et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.

23.  Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,

24.  prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.

25.  Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.

26.  Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.

Read complete chapter Actus 13