Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 13:37-45 Vulgata Latina (VULG)

37.  Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.

38.  Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,

39.  in hoc omnis qui credit, justificatur.

40.  Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :

41.  Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini :quia opus operor ego in diebus vestris,opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.

42.  Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.

43.  Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.

44.  Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.

45.  Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.

Read complete chapter Actus 13