Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 13:31-44 Vulgata Latina (VULG)

31.  qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.

32.  Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :

33.  quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.

34.  Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.

35.  Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

36.  David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.

37.  Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.

38.  Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,

39.  in hoc omnis qui credit, justificatur.

40.  Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :

41.  Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini :quia opus operor ego in diebus vestris,opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.

42.  Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.

43.  Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.

44.  Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.

Read complete chapter Actus 13