Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 13:26-36 Vulgata Latina (VULG)

26.  Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.

27.  Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,

28.  et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.

29.  Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.

30.  Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his

31.  qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.

32.  Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :

33.  quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.

34.  Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.

35.  Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

36.  David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.

Read complete chapter Actus 13