Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 13:2-9 Vulgata Latina (VULG)

2.  Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.

3.  Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.

4.  Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.

5.  Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.

6.  Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,

7.  qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.

8.  Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.

9.  Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,

Read complete chapter Actus 13