Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 12:17-25 Vulgata Latina (VULG)

17.  Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.

18.  Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.

19.  Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est.

20.  Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.

21.  Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.

22.  Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis.

23.  Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit.

24.  Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.

25.  Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.

Read complete chapter Actus 12