Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 11:8-16 Vulgata Latina (VULG)

8.  Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.

9.  Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.

10.  Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.

11.  Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.

12.  Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.

13.  Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,

14.  qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.

15.  Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.

16.  Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.

Read complete chapter Actus 11