Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 11:4-13 Vulgata Latina (VULG)

4.  Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :

5.  Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.

6.  In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.

7.  Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.

8.  Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.

9.  Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.

10.  Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.

11.  Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.

12.  Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.

13.  Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,

Read complete chapter Actus 11