Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 10:28-42 Vulgata Latina (VULG)

28.  dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.

29.  Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?

30.  Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :

31.  Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.

32.  Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.

33.  Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.

34.  Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;

35.  sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

36.  Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

37.  Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,

38.  Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

39.  Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.

40.  Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,

41.  non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.

42.  Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.

Read complete chapter Actus 10