27. Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
28. dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
29. Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
30. Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
31. Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
32. Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
33. Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
34. Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
35. sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
36. Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).