Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 10:24-31 Vulgata Latina (VULG)

24.  Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.

25.  Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.

26.  Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.

27.  Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :

28.  dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.

29.  Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?

30.  Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :

31.  Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.

Read complete chapter Actus 10