Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 10:11-25 Vulgata Latina (VULG)

11.  et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,

12.  in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.

13.  Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.

14.  Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.

15.  Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.

16.  Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.

17.  Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.

18.  Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.

19.  Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.

20.  Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.

21.  Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?

22.  Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.

23.  Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.

24.  Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.

25.  Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.

Read complete chapter Actus 10