Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Actus 10:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,

2.  religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.

3.  Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.

4.  At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

5.  Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :

6.  hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.

7.  Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.

8.  Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.

9.  Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.

10.  Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :

11.  et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,

12.  in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.

Read complete chapter Actus 10