Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Ioannis 1:6-14 Vulgata Latina (VULG)

6.  qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.

7.  Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.

8.  Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

9.  Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :

10.  propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.

11.  Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.

12.  Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.

13.  Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.

14.  Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.

Read complete chapter 3 Ioannis 1