Vetus Testamentum

Novum Testamentum

3 Ioannis 1:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.

2.  Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.

3.  Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.

4.  Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

5.  Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,

6.  qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.

Read complete chapter 3 Ioannis 1