Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 9:17-23 Vulgata Latina (VULG)

17.  Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.

18.  Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,

19.  sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte : non fuit tale solium in universis regnis.

20.  Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.

21.  Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus : et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.

22.  Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.

23.  Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus :

Read complete chapter 2 Petri 9