Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 5:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus : argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.

2.  Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion.

3.  Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi.

4.  Cumque venissent cuncti seniorum Israël, portaverunt Levitæ arcam,

5.  et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quæ erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.

6.  Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero : tanta enim erat multitudo victimarum.

Read complete chapter 2 Petri 5