Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 4:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur.

7.  Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.

8.  Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum.

9.  Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quæ texit ære.

10.  Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

11.  Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :

12.  hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.

13.  Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.

14.  Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :

15.  mare unum, boves quoque duodecim sub mari,

16.  et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.

Read complete chapter 2 Petri 4