Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 4:11-22 Vulgata Latina (VULG)

11.  Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :

12.  hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.

13.  Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.

14.  Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :

15.  mare unum, boves quoque duodecim sub mari,

16.  et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo.

17.  In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.

18.  Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.

19.  Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis :

20.  candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo :

21.  et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt.

22.  Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.

Read complete chapter 2 Petri 4