Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 34:12-22 Vulgata Latina (VULG)

12.  Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus : omnes Levitæ scientes organis canere.

13.  Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis, janitores.

14.  Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi.

15.  Et ait ad Saphan scribam : Librum legis inveni in domo Domini : et tradidit ei.

16.  At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens : Omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.

17.  Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium.

18.  Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset,

19.  audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua :

20.  et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens :

21.  Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est : magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.

22.  Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda : et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus.

Read complete chapter 2 Petri 34