Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 34:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem.

2.  Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui : non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.

3.  Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David : et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.

4.  Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quæ superposita fuerant, demoliti sunt : lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.

5.  Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem.

6.  Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit.

7.  Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël, reversus est in Jerusalem.

Read complete chapter 2 Petri 34