Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 31:5-10 Vulgata Latina (VULG)

5.  Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti, vini, et olei : mellis quoque, et omnium quæ gignit humus, decimas obtulerunt.

6.  Sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo : atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.

7.  Mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.

8.  Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël.

9.  Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.

10.  Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens : Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo : reliquarum autem copia est ista, quam cernis.

Read complete chapter 2 Petri 31