Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 31:15-21 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus :

16.  exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas,

17.  sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,

18.  universæque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his quæ sanctificata fuerant, præbebantur.

19.  Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.

20.  Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda : operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,

21.  in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo : fecitque, et prosperatus est.

Read complete chapter 2 Petri 31