Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 29:18-24 Vulgata Latina (VULG)

18.  Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,

19.  cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est : et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.

20.  Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini :

21.  obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda : dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.

22.  Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare : mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.

23.  Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos :

24.  et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis : pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.

Read complete chapter 2 Petri 29