Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 25:3-8 Vulgata Latina (VULG)

3.  Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,

4.  sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus, dicens : Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.

5.  Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin : et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum :

6.  mercede quoque conduxit de Israël centum millia robustorum, centum talentis argenti.

7.  Venit autem homo Dei ad illum, et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israël : non est enim Dominus cum Israël, et cunctis filiis Ephraim :

8.  quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus : Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.

Read complete chapter 2 Petri 25