Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 25:24-28 Vulgata Latina (VULG)

24.  Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.

25.  Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israël, quindecim annis.

26.  Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël.

27.  Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.

28.  Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

Read complete chapter 2 Petri 25