Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 24:9-23 Vulgata Latina (VULG)

9.  Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto.

10.  Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.

11.  Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum : sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,

12.  quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini : at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini : fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.

13.  Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.

14.  Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ : de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea : offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.

15.  Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum :

16.  sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.

17.  Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem : qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.

18.  Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus : et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.

19.  Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.

20.  Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?

21.  Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.

22.  Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.

23.  Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ : venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum.

Read complete chapter 2 Petri 24