Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 24:15-23 Vulgata Latina (VULG)

15.  Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum :

16.  sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.

17.  Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem : qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.

18.  Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus : et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.

19.  Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.

20.  Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?

21.  Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.

22.  Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.

23.  Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ : venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum.

Read complete chapter 2 Petri 24