Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 24:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Sebia de Bersabee.

2.  Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis.

3.  Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.

4.  Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.

5.  Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius.

6.  Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii ?

7.  Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.

Read complete chapter 2 Petri 24