1. Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo : omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra : regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.
2. Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : et nomen matris ejus Athalia filia Amri.
3. Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab : mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
4. Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab : ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus :
5. ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad : vulneraveruntque Syri Joram.
6. Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel : multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem.