Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 20:28-35 Vulgata Latina (VULG)

28.  Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.

29.  Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël.

30.  Quievitque regnum Josaphat, et præbuit ei Deus pacem per circuitum.

31.  Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset : viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi.

32.  Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quæ placita erant coram Domino.

33.  Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.

34.  Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israël.

35.  Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima.

Read complete chapter 2 Petri 20