Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 20:25-34 Vulgata Latina (VULG)

25.  Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum : inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine.

26.  Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis : etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem.

27.  Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.

28.  Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.

29.  Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël.

30.  Quievitque regnum Josaphat, et præbuit ei Deus pacem per circuitum.

31.  Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset : viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi.

32.  Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quæ placita erant coram Domino.

33.  Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.

34.  Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israël.

Read complete chapter 2 Petri 20