Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 19:5-9 Vulgata Latina (VULG)

5.  Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca,

6.  et præcipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.

7.  Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.

8.  In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.

9.  Præcepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.

Read complete chapter 2 Petri 19