Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 18:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.

5.  Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.

6.  Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?

7.  Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo.

8.  Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michæam filium Jemla.

9.  Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.

10.  Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.

Read complete chapter 2 Petri 18