Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 18:25-32 Vulgata Latina (VULG)

25.  Præcepit autem rex Israël, dicens : Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.

26.  Et dicetis : Hæc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace.

27.  Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi.

28.  Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.

29.  Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.

30.  Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël.

31.  Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.

32.  Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.

Read complete chapter 2 Petri 18