Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 18:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.

2.  Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.

3.  Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello.

4.  Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.

5.  Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.

Read complete chapter 2 Petri 18