Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 15:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.

10.  Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,

11.  immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.

12.  Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.

13.  Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.

14.  Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum,

15.  omnes qui erant in Juda, cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt : præstititque eis Dominus requiem per circuitum.

16.  Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.

17.  Excelsa autem derelicta sunt in Israël : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,

18.  eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.

19.  Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.

Read complete chapter 2 Petri 15