Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 15:7-12 Vulgata Latina (VULG)

7.  Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim merces operi vestro.

8.  Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.

9.  Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.

10.  Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,

11.  immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.

12.  Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.

Read complete chapter 2 Petri 15