Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 15:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,

2.  egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.

3.  Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.

4.  Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum.

5.  In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum :

6.  pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.

7.  Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim merces operi vestro.

Read complete chapter 2 Petri 15