Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 12:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo.

2.  Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino)

3.  cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes.

4.  Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem.

5.  Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac : dixitque ad eos : Hæc dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.

6.  Consternatique principes Israël et rex, dixerunt : Justus est Dominus.

7.  Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.

8.  Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum.

9.  Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis : omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon :

10.  pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.

Read complete chapter 2 Petri 12